monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 17
Interea venit tempus insanorum cordium, ita quod Iudaei tumultum facientes exquirebant, suscitantes multa schismata contra Filium Dei, ut in hac magna tempestate occiderent eum. Et dum ita implerent omnem malignitatem suam ut desideraverunt, tunc in hoc praecipiti et maximo tonitruo peractum est tam grande homicidium, quale antea non fuit nec postea futurum est, ita ut terra moveretur, id est ut terrenae mentes hominum exterrerentur cum reliqua creatura, et ut lapidea lex Iudaeorum scinderetur in criminoso facto eorum. Tunc primus homo cum genere suo in quo latuit signum reliquae creaturae iacens sepultus in morte; ita quod omnem intentionem suam ad terrena verterat, habens a dorso coelum nolens respicere ad Deum in magna fortitudine Filii Dei eradicatus est e terra mortis in qua dormiunt cum filiis suis, ita quod suspiraret de toto corde omni scientia sua quasi in utero ad coelestem patriam se convertens, quia audivit Christum Dei Filium propter ipsum occisum.